| biforem dat tibia cantvm bisonum, inparem. et ser- | 9.615.1 |
| vavit eis tibiarum suarum, {⁴³id est Phrygiarum,}⁴³ naturam. nam tibiae | |
| aut Serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cavernas: | |
| aut Phrygiae, quae et inpares sunt et inaequales habent cavernas. | |
| ergo 'biforem' dissonum, dissimilem; non enim sunt pari modula- | 5 |
| tione conpositae: ut enim ait Varro "tibia Phrygia dextra unum | |
| foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum | |
| habet, alterum gravem". |