| alpes inmittet apertas emphasis est; non enim dixit | 10.13.1 |
| 'per Alpes inmittet exercitum; sed 'ipsas Alpes', quas patefecit non | |
| sibi tantum sed omnibus gentibus, quae secundum Catonem et Li- | |
| vium muri vice tuebantur Italiam: quas Hannibal post bella Hispa- | |
| niae, quae XVII annis confecit, {⁴³ante exustas}⁴³ aceto {⁴³infuso}⁴³ rupit: Iu- | 5 |
| venalis "et montem rupit aceto". denique loca ipsa quae | |
| rupit, Poeninae Alpes vocantur. {⁴³quamvis legatur a Poenina dea, quae | |
| ibi colitur, Alpes ipsas vocari. sane omnes altitudines montium licet a | |
| Gallis Alpes vocentur, proprie tamen iuga montium Gallicorum sunt. | |
| quas quinque viis Varro dicit transiri posse: una, quae est iuxta mare | 10 |
| per Ligures; altera, qua Hannibal transiit; tertia, qua Pompeius ad | |
| Hispaniense bellum profectus est; quarta, qua Hasdrubal de Gallia in | |
| Italiam venit; quinta, quae quondam a Graecis possessa est, quae exinde | |
| Alpes Graiae appellantur.}⁴³ |