| {⁴³res rapvisse] veteres laedere 'res rapere' dicebant, etiamsi | 10.14.1 |
| rapinae nullum crimen existeret; similiter satis facere 'res reddere' | |
| dicebant.}⁴³ res rapvisse licebit clarigationem exercere, hoc est | |
| per fetiales bellum indicere: nam Ancus Marcius cum videret popu- | |
| lum Romanum, ardentem amore bellorum, et plerumque inferre bella | 5 |
| gentibus nulla iusta extante ratione, et exinde pericula creari, misit | |
| ad gentem Aequiculanam et accepit iura fetialia, per quae bellum | |
| indicebatur hoc modo, sicut etiam de Albanis retulit Livius. | |
| nam siquando homines vel animalia ab aliqua gente rapta essent | |
| populo Romano, cum fetialibus, id est sacerdotibus qui faciendis | 10 |
| praesunt foederibus, proficiscebatur etiam pater patratus et ante | |
| fines stans clara voce dicebat belli causam, et nolentibus res raptas | |
| restituere vel auctores iniuriae tradere, iaciebat hastam, quae res | |
| erat pugnae principium, et iam sic licebat more belli res rapere. | |
| clarigatio autem dicta est aut a clara voce, qua utebatur pater | 15 |
| patratus, aut a κλήρῳ, hoc est sorte: nam per bellicam sortem in- | |
| vadebant agros hostium: unde et κληρονόμοι dicuntur Graece qui | |
| iure sortiuntur bona defuncti. |