lvant peccata 'luant' id est absolvant. dicimus autem 10.32.1
et 'luo poenam' et 'luo peccatum'; nam peccatum solvitur poena.
qui enim crimine tenetur obnoxius, poena eum a pristina liberat
obligatione. contra 'luo poenam' si dixeris, non procedit qua re
poena solvatur: tamen auctoritas licenter ista confundit more, quo 5
solet poni vel a sequenti quod praecedit, vel a praecedenti quod
sequitur.