neqve illos ivveris avxilio concessivus est iste modus 10.33.1
secundum Probum; namque in artibus non invenitur. fit autem
quotiens taedio contentionis quasi videmur concedere quod tamen
nolumus fieri: nam id agit Venus hoc loco, ut Iuppiter magis prae-
stet auxilium. responsa secvti hoc est si non solum prohibiti 5
non sunt, sed eis etiam concessum est.