| pactolvsqve inrigat avro Pactolus et Hermus Lydiae | 10.142.1 |
| flumina sunt, aurum sicut Tagus trahentia. {⁴³sed Pactoli fabula talis | |
| est: Mida rex cum ibi regnaret, Silenus captus ab eius sociis et vinctus | |
| est. miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate | |
| fovit. quibus rebus ille gratiam rependens, praestitit Midae, ut quic- | 5 |
| quid tetigisset, in aurum verteretur; sed cum ille quaecumque contigisset | |
| in aurum convertens, fame periclitaretur, ex praecepto in Pactolum | |
| fluvium abluendi gratia se mittere iussus est. in quem se cum iecisset, | |
| ferendi auri naturam flumini dedit, ipse destitit in aurum quae con- | |
| tingebat mutare. 'inrigat' autem 'auro' mire, cum ramenta quaedam | 10 |
| auri inveniri dicantur.}⁴³ |