| et capys hinc nomen campanae dvcitvr vrbi iste qui- | 10.145.1 |
| dem dicit a Capy dictam Campaniam. sed Livius vult | |
| a locis campestribus dictam, in quibus sita est. sed constat eam | |
| a Tuscis conditam viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys | |
| dicitur, unde est Campania nominata. Tuscos autem omnem paene | 5 |
| Italiam subiugasse manifestum est. {⁴³hinc nomen campanae dvcitvr vrbi | |
| iste quidem hoc dicit, sicut Ovidius, qui Capyn de Troianis esse com- | |
| memorat "ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae", Coeliusque | |
| Troianum Capyn condidisse Capuam tradidit eumque Aeneae fuisse | |
| sobrinum. alii Campum Samnitem condidisse Capuam confirmant. sed | 10 |
| Capuam vult Livius a locis campestribus dictam, in quibus sita est. | |
| alii a Capy Atyis filio, Capeti patre, tradunt. alii hunc Capyn filium | |
| Capeti volunt esse, Tiberini avum, ex quo fluvius Tiberis appellatus | |
| est, eumque Capuae conditorem produnt. constat tamen eam a Tuscis | |
| conditam de viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur: | 15 |
| unde est Capua nominata. Tuscos autem aliquando omnem Italiam | |
| subiugasse manifestum est. alii a Tuscis quidem retentam et prius | |
| Vulturnum vocatam: Tuscos a Samnitibus exactos Capuam vocasse ob | |
| hoc quod hanc quidam Falco condidisset, cui pollices pedum curvi | |
| fuerunt quem ad modum falcones aves habent, quos viros Tusci capyas | 20 |
| vocarunt. Varro dicit propter caeli temperiem et caespitis fecunditatem | |
| campum eundem Capuanum cratera dictum quasi sinum salutis et | |
| fructuum.}⁴³ |