| {⁴³tvscis Tusci a frequenti sacrificio sunt dicti ἀπὸ τοῦ θύειν: | 10.164.1 |
| unde Tuscos populos bene dicimus. Tusciam vero non debemus dicere, | |
| quia nequaquam in idoneis auctoribus legitur, sed aut Etruria dicenda | |
| est ab Etrusco principe, aut Lydia a Lydo, aut Tyrrhenia ab eius | |
| fratre, qui, ut supra diximus, cum parte populi de Maeonia | 5 |
| venit ad Italiam. quod ergo hic dicit Vergilius 'Tuscis comitetur ab | |
| oris', de Tuscorum finibus intellegendum est.}⁴³ |