| massicvs aerata princeps secat aeqvora tigri {⁴³inter | 10.166.1 |
| auxilia accipiendum: nam Aeneae prima est navis. et}⁴³ licet sit cata- | |
| logus in quo enumerantur hi qui venerunt de Tuscia, invenit tamen | |
| aliquam varietatem, quod hos navibus venisse commemorat, cum in | |
| septimo Turni praesidia per terram venisse memoraverit. sane scien- | 5 |
| dum amare Vergilium Italis ducibus dare nomina vel fluviorum vel | |
| montium. ut ergo supra Almonem et Aventinum commemoravit, | |
| sic nunc Massicum dicit: nam Massicus mons est, unde et vinum | |
| Massicum dicitur. plerique tamen Massicum nolunt proprium esse | |
| nomen, sed appellativum, dicentes Osinium esse Massicum regem: | 10 |
| nam paulo post dicturus est "qua rex Clusinis advectus | |
| Osinius oris", et nunc dicit 'qui moenia Clusi'. multi alium Mas- | |
| sicum, alium Osinium esse volunt. 'tigri aerata' cuius rostrum erat | |
| in similitudem tigridis; namque solent naves vocabula accipere a | |
| pictura tutelarum. hinc est "hunc vehit inmanis Triton", | 15 |
| item "et aurato fulgebat Apolline puppis". 'tigri' autem | |
| secundum regulam dixit: nam Graeca nomina quae genetivum sin- | |
| gularem in 'dis' mittunt, in eo tantum et in dativo crescunt, in | |
| accusativo et ablativo paria sunt nominativo, ut 'tigris tigridis ti- | |
| gridi tigrin tigris a tigri', 'Isis Isidis Isidi Isin Isis Isi': si aliter | 20 |
| invenerimus, abusive dictum est, ut in Lucano "ocior et | |
| caeli flammis et tigride feta". |