| {⁴³circvm fremvnt quidam hoc loco 'fremunt' id est imperia re- | 1.56.1 |
| cusant intellegunt, ut apud Cassium in annalium secundo "ne quis | |
| regnum occuparet, si plebs nostra fremere imperia coepisset", | |
| id est recusare. ita et hic ostendit ventos imperia recusantes. non num- | |
| quam 'fremere' velle significat, ut "arma amens fremit, arma toro | 5 |
| tectisque requirit".}⁴³ celsa arce secundum quod superius dixi- | |
| mus. venti enim melius deprehenduntur ex alto. sedet non | |
| otiatur, sed curat; apud antiquos enim 'sedet' considerat significabat, | |
| ut alio loco ait "Turnus sacrata valle sedebat". |