| in exhavstis chalybvm generosa metallis quanto ex- | 10.174.1 |
| hausta fuerit, tanto generosior, {⁴³hoc est πολύγονος}⁴³. ergo 'in ex- | |
| haustis' non est una pars orationis: namque Plinius Secundus dicit, | |
| cum in aliis regionibus effossis metallis terrae sint vacuae, apud | |
| Ilvam hoc esse mirum quod sublata renascuntur et rursum de isdem | 5 |
| locis effodiuntur. Varro et aliud dicit, nasci quidem illic ferrum, | |
| sed in stricturam non posse cogi nisi transvectum in Populoniam | |
| Tusciae civitatem, {⁴³ipsi insulae vicinam}⁴³. |