| interpres hominvm divvmqve 'interpres' medium est: | 10.175.1 |
| nam et deorum interpretator, et hominum, quibus divinas indicat | |
| mentes, interpres vocatur. et notandum quod ait Nigidius Figulus, | |
| has artes ita inter sese esse coniunctas, ut alterum sine altero esse | |
| non possit: unde his quos perfectos vult probare Vergilius, omnium | 5 |
| divinandi artium praestat scientiam, ut hoc loco, item supra Heleno, | |
| de quo ait "Troiugena, interpres divum, qui numina | |
| Phoebi, qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis". Nigi- | |
| dius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theo- | |
| logia, hic in communibus litteris: nam uterque utrumque scripserunt. | 10 |