| fibrae {⁴³fibrae sunt}⁴³ iecoris extremitates. parent autem | 10.176.1 |
| est 'peritissime agnoscuntur': quod ad omnia referendum est, fibras, | |
| sidera, voces avium et fulmina: nam si 'videntur' tantum accipias, | |
| cuiuis possunt videri, nec tamen intellegi. item voces avium non | |
| videntur, sed agnoscuntur auditae. nec 'parent' obtemperant pro- | 5 |
| cedit. nam quomodo sidera vel fibrae vel aves vel fulgura possunt | |
| obtemperare? {⁴³parent apparent ac patent, quasi nihil ei abscon- | |
| ditum vel abstrusum sit. an hyperbolice tantam illi scientiam siderum | |
| vel ceterarum quas dixit rerum esse, ut ei parere videantur, sicut dici- | |
| mus artes quibusdam esse subiectas?}⁴³ | 10 |