| qvi caerete domo ac si diceret 'qui sunt domo Cartha- | 10.183.1 |
| gine'. Caere autem, ut et supra diximus, etiam Agylla | |
| dicitur, ἀπο τοῦ χαίρειν, {⁴³quod verbum salutandi gratia apud Graecos | |
| dici solet. hanc Pelasgi condiderunt, qui cum sitim passi nec usquam | |
| aquam invenientes, casu quodam fontem invenissent, in eodem loco oppi- | 5 |
| dum condiderunt}⁴³. nec videatur contrarium, quod ait | |
| "ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos", quasi et Turno | |
| et Aeneae praestet auxilium: nam illi Lausum fugientem secuti sunt, | |
| hi vero communi odio {⁴³et consilio totius civitatis}⁴³ in Mezentium arma | |
| commoverunt. minionis fluvius est Minio {⁴³Tusciae, ultra Centum- | 10 |
| cellas}⁴³. |