| pyrgi veteres hoc castellum nobilissimum fuit eo tem- | 10.184.1 |
| pore quo Tusci piraticam exercuerunt; nam illic metropolis fuit: | |
| {⁴³quod postea expugnatum a Dionysio tyranno Siciliae dicitur, de quo | |
| Lucilius "scorta Pyrgensia"}⁴³. intempestaeqve graviscae Gra- | |
| viscanum oppidum alii intempestum dicunt ventis et tempestatibus | 5 |
| carens: quod nulla potest ratione contingere. intempestas ergo Gra- | |
| viscas accipimus pestilentes secundum Plinium in naturali historia | |
| et Catonem in originibus, ut intempestas intellegas sine temperie, | |
| id est tranquillitate: nam ut ait Cato, ideo Graviscae dictae sunt, | |
| quod gravem aerem sustinent. | 10 |