| ardet apex capiti ex sequentibus intellegimus Aeneae | 10.270.1 |
| armorum fieri descriptionem; nam dicturus est 'at non audaci | |
| Turno fiducia cessit', quamvis talia arma conspiceret. si tamen | |
| primam respicias conexionem, quasi de Turno videtur dicere: quod | |
| non procedit. 'apex' coni altitudo hoc loco. est autem Homeri et | 5 |
| locus et comparatio. hoc autem iste violentius posuit, quod ille | |
| stellae tantum facit comparationem, hic etiam stellae pestiferae, | |
| respiciens quas clades Rutulis sit inlaturus Aeneas. {⁴³possumus tamen | |
| 'apex capiti' accipere utrumque eum fuisse conplexum cum dicit 'ardet | |
| apex capiti cristisque a vertice flamma funditur', et sacerdotis per api- | 10 |
| cem et viri fortis facere mentionem. dicitur autem apex virga, quae | |
| in summo pilleo flaminum lana circumdata et filo conligata erat, unde | |
| etiam flamines vocabantur. hoc autem nomen a veteribus tractum est: | |
| apere enim veteres ritu flaminum adligare dicebant; unde apicem | |
| dictum volunt.}⁴³ | 15 |