| cometae sangvinei lvgvbre rvbent pro 'lugubriter'. | 10.272.1 |
| cometae autem latine crinitae appellantur. et stoici dicunt has stel- | |
| las esse ultra XXXII. quarum nomina et effectus Avienus, qui iambis | |
| scripsit Vergilii fabulas, memorat. Plinius etiam Secundus dicit, | |
| cometas stellas esse naturales, quae apparent certis temporibus. | 5 |
| item hoc quoque commemorat, cometas fieri de planetis quinque, | |
| unde interdum bonum, interdum pessima significant. nam si de | |
| Venere aut Iove fiant, optima praenuntiant; si de Marte aut Sa- | |
| turno, deteriora: nam Mercurialis semper talis est, qualis ille cui | |
| cohaeret; unde et minister deorum fingitur. hinc est {⁴³ergo}⁴³ quod | 10 |
| modo ait 'cometae sanguinei lugubre rubent', id est noxii. {⁴³hanc | |
| stellam Electram dicunt, cum qua Iuppiter concubuit. quae cum Troiam | |
| ardentem videret, capillum lacerabat atque ita in astra est recepta. sane | |
| Avienus cometarum has differentias dicit: stella, quae obliquam facem | |
| post se trahens quasi crinem facit, Hippius vocatur. ista si ab occasu | 15 |
| solis in ortum veniat, mala Persidi et Syriae ostendit; si ad meridiem | |
| attenderit, Africam et Aegyptum a malis relevat, solis pecoribus pestem | |
| denuntians; si septemtrionem respexerit, Aegyptum bellis et miseriis pre- | |
| mit; si occidentem attenderit, gravat Italiam et quicquid ab Italia | |
| usque ad Hispanias tenditur; si a meridie in septemtrionem ierit, a | 20 |
| bellis quidem externis securitatem denuntiat, sed seditiones domesticas | |
| significat. alter cometes est, cui ex gladio nomen est, nam graece | |
| ξιφίας appellatur. cuius tractus est longior et pallidus color, neque | |
| comas habere dicitur, et hebetior eius flamma est. qui si orientem atten- | |
| derit, regem Persidis dolis significat appetendum, denuntiat et bella; | 25 |
| etiam Syrios pari conditione involvit; et Libyam atque Aegyptum fraude | |
| et insidiis nuntiat posse laborare. quod si occidentem attenderit, foedera | |
| nocua regionis eius regi significat, quae dicit per puellam conrogatam | |
| in nuptias posse dissolvi. alter cometes est, qui lampas appellatur et | |
| quasi fax lucet. hic cum orientem attenderit, omnes illas orientis par- | 30 |
| tes dicit nebulis posse laborare frugesque eorum caliginoso aere cor- | |
| rumpi; si meridiem attenderit, Africam dicit siccitate et serpentibus | |
| posse laborare; si occidentem spectaverit, Italiam dicit adsiduis flumi- | |
| num inundationibus laborare; si septemtrionem viderit, famem gentibus | |
| septemtrionalibus significat. est etiam alter cometes, qui vere cometes | 35 |
| appellatur; nam comis hinc inde cingitur. hic blandus esse dicitur. | |
| qui si orientem attenderit, laetas res ipsi parti significat; si meridiem, | |
| Africae aut Aegypto gaudia; si occidentem inspexerit, terra Italia voti | |
| sui compos erit. hic dicitur apparuisse eo tempore quo est Augustus | |
| sortitus imperium; tunc denique gaudia omnibus gentibus futura sunt | 40 |
| nuntiata. si septemtrionem attenderit, prospera universa significat. est | |
| alter cometes in tympani modum, qui nec valde lucet, et electri colorem | |
| habet, quem disceum vocant. iste quoniam ex uno loco non solet gigni, | |
| orbi terrarum caedes, rapinas, bella et cetera mala significat. sextum | |
| cometen appellari ex regis Typhonis nomine Typhonem dicunt, qui | 45 |
| semel in Aegypto sit visus, qui non igneo, sed sanguineo rubore fuisse | |
| narratur; globus ei modicus dicitur et tumens, crinem eius tenui lumine | |
| apparere ferunt, qui in septentrionis parte aliquando fuisse dicitur. | |
| hunc Aethiopes dicuntur et Persae vidisse et omnium malorum et famis | |
| necessitates pertulisse. quarum †ple vel inpleniores differentias, vel in | 50 |
| Campestro vel in Petosiri, siquem delectaverit, quaerat.}⁴³ |