| sirivs ardor Sirius stella est in ore canis, quae, ut in | 10.273.1 |
| tertio diximus, quantum in ipsa est, pestifera est, sed pro | |
| qualitate adiacentium aut vincitur aut maioribus utitur viribus: hinc | |
| est quod, cum certo tempore semper oriatur, non semper est noxia. | |
| {⁴³sed secundum physiologicos, idcirco <canis> caloris sidus putatur, quod id | 5 |
| animal igneam vim habet: nam quod natura inimicum umorem habeat, | |
| propterea fieri ut aegre aquam hauriat ad restinguendam sitim: nam | |
| ideo eos, qui rabidi canis morsu continguntur, aquam refugere et, ni | |
| cito subveniatur, perire siti, quia †nifus eius animalis, quod contrarium | |
| umori sit, similiter in corpore humano saeviat.}⁴³ | 10 |