| tvnicam sqvalentem splendentem loricam. {⁴³'squalentem | 10.314.1 |
| auro' splendentem auro. et significat copiam densitatemque auri in | |
| squamarum speciem intexti: squalere enim dictum a squamarum cre- | |
| britate atque asperitate, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur: | |
| alibi "quem pellis aenis in plumam squamis auro con- | 5 |
| serta tegebat", et alibi "iamque adeo rutilum thoraca | |
| indutus aenis horrebat squamis". quidquid igitur inculcatum ob- | |
| situmque aliqua re erat squalere dicebatur.}⁴³ havrit 'ferit' modo | |
| significat, {⁴³sed non nudum latus, sed quod aperuerat: et putatur hystero- | |
| proteron. quidam militarem elocutionem putant: cum enim a latere | 10 |
| quis aliquem adortus gladio occidit, 'haurit illum' dicunt}⁴³. |