| et tibi phoebe sacrvm omnes qui secto matris ventre | 10.316.1 |
| procreantur, ideo sunt Apollini consecrati, quia deus est medicinae, | |
| per quam lucem sortiuntur: unde Aesculapius eius fingitur filius; | |
| ita enim eum procreatum supra diximus. Caesarum etiam | |
| familia ideo sacra retinebat Apollinis, quia qui primus de eorum | 5 |
| familia fuit, exsecto matris ventre natus est, unde etiam Caesar | |
| dictus est: licet varia de etymologia huius nominis dicantur, ut | |
| diximus supra. |