| {⁴³tevcrvm memini sidona venire quidam 'memini venire' pro | 1.619.1 |
| 'memini venisse' accipiunt.}⁴³ tevcrvm sidona venire historia hoc | |
| habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, {⁴³qui aquatum | |
| profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut | |
| veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est,}⁴³ post peragra- | 5 |
| tam Mysiam navibus Troiam venisse. a cuius portu cum eum | |
| Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sub- | |
| lata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, | |
| unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procrea- | |
| tum. tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus | 10 |
| in paterno regno locavit: unde et Priamus dictus est ἀπὸ τοῦ | |
| πρίασθαι, id est emi. ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona | |
| constat esse fabulosa. sed Teucer cum Troia eversa sine fratre | |
| esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma inter- | |
| emerat, {⁴³vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris | 15 |
| interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod | |
| Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum | |
| Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus | |
| felicius navigaverat,}⁴³ Salamine pulsus {⁴³a patre}⁴³ Sidona venit, ex quo | |
| Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, | 20 |
| quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii. |