{⁴³tevcrvm memini sidona venire quidam 'memini venire' pro 1.619.1
'memini venisse' accipiunt.}⁴³ tevcrvm sidona venire historia hoc
habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, {⁴³qui aquatum
profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut
veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est,}⁴³ post peragra- 5
tam Mysiam navibus Troiam venisse. a cuius portu cum eum
Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sub-
lata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum,
unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procrea-
tum. tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus 10
in paterno regno locavit: unde et Priamus dictus est ἀπὸ τοῦ
πρίασθαι, id est emi. ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona
constat esse fabulosa. sed Teucer cum Troia eversa sine fratre
esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma inter-
emerat, {⁴³vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris 15
interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod
Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum
Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus
felicius navigaverat,}⁴³ Salamine pulsus {⁴³a patre}⁴³ Sidona venit, ex quo
Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, 20
quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii.