| maria ac terras caelvmqve profvndvm atqui quattuor | 1.58.1 |
| elementa sunt, terra aqua aër aether. sed hoc loco rite praetermisit | |
| aetherem, quia venti non turbant superiora, ut ait Lucanus "pacem | |
| summa tenent", sed aut terras aut maria aut aërem. nam caelum | |
| hoc loco pro aëre posuit, ut Lucretius "in hoc caelo qui dicitur | 5 |
| aër". {⁴³'profundum' autem et sublime dicitur [et profundum mare], ut | |
| 'supremum' <et> altum "pro supreme Iuppiter", <et> postremum. potest | |
| et ad maria et ad terras referri. quidam 'profundum' in profundum | |
| accipiunt, alii pro funditus. et sicut hic 'profundum' in altitudinem, | |
| sic alibi fastigia de infima parte "forsitan et scrobibus quae sint | 10 |
| fastigia quaeras".}⁴³ |