| avsonidvm pro 'Ausonidarum', sicut 'deum' pro 'deorum': | 10.564.1 |
| nam 'Ausonidum' a genere feminino venit ut 'haec Ausonis' {⁴³et}⁴³ 'hae | |
| Ausonides'. 'Ausonidarum' vero venit ab eo quod est 'hic Ausonida | |
| huius Ausonidae'. tacitis regnavit amyclis inter Caietam et | |
| Terracinam oppidum constitutum est a Laconibus, qui comites Ca- | 5 |
| storis et Pollucis fuerunt—{⁴³cum Glauco, filio Minois, in Italiam | |
| venerunt et misti cum Ausonis}⁴³—et ab Amyclis, provinciae Laco- | |
| nicae civitate, ei inditum nomen est. Lacones itaque isti cum se- | |
| cundum Pythagoream sectam a caede omnium animalium abstinerent | |
| —unde Iuvenalis "cunctis animalibus abstinuit qui | 10 |
| tamquam homine"—et ex vicinis paludibus natas serpentes occi- | |
| dere nefas putarent, ab iisdem interempti sunt: unde Amyclas ta- | |
| citas dicit, id est Pythagoreas: nam Pythagorica virtus est quin- | |
| quennale silentium. {⁴³Cicero propter nimiam modestiam perisse illos ait, | |
| dum a finitimis accipiunt iniurias et tacent eas.}⁴³ est et alia expositio: | 15 |
| cum frequenter falso nuntiarentur hostes et inani terrore civitas | |
| quassaretur, lata lege cautum est ne quis umquam hostis nuntiaret | |
| adventum. postea cum vere hostis veniret, nullo nuntiante, ex in- | |
| proviso civitas capta est: unde tacitae Amyclae dictae sunt, quod | |
| periere silentio. hinc est quod ait Lucilius "mihi necesse est | 20 |
| loqui: nam scio Amyclas tacendo perisse". {⁴³vel 'tacitis' de qui- | |
| bus taceatur, id est ignobiles et non dignae aliqua opinione: vel hypal- | |
| lage est pro 'ipse tacitus'.}⁴³ |