| qvin ut non: nam confirmativa particula est. {⁴³quidam | 10.615.1 |
| hunc ordinem esse volunt: namque si mihi, quae quondam fuerat, vis | |
| in amore foret, non hoc mihi negares, quin possem pugnae subducere | |
| Turnum. alii hoc genus elocutionis accipiunt, ut per ea quae per pa- | |
| renthesin posita sunt, reliquo sensui occurratur, non his quae primo | 5 |
| posita sunt: hic enim ad illud quod insertum est 'non hoc mihi nam- | |
| que negares omnipotens' 'quin et pugnae subducere Turnum et Dauno | |
| possem incolumem servare parenti'. alioquin dempta hac parenthesi, | |
| non congruit primum cum postremo, si ita dicas 'si mihi quae quon- | |
| dam fuerat quamque esse decebat, vis in amore <foret>, quin et pugnae | 10 |
| abducere Turnum et Dauno incolumem possem servare parenti': Plau- | |
| tus in Cistellaria "is servus, sed abhinc annos factum est XVI., | |
| cum conspicatus est primo crepusculo puellam exponi".}⁴³ |