| nvnc pereat tevcrisqve pio det sangvine poenas | 10.617.1 |
| ductus est; nam non agit ut pereat, sed magis favet eius saluti: | |
| {⁴³nam statim subicitur, cur indigne fiat 'ille tamen nostra deducit ori- | |
| gine nomen', ut in secundo "iamdudum sumite poenas, hoc | |
| Ithacus velit et magno mercentur Atridae"}⁴³. quod autem dicit | 5 |
| 'pio sanguine', Aeneae eum latenter exaequat, qui ubique inducitur | |
| cultor deorum. |