| forte ratis descriptio per parecbasin facta, non enim | 10.653.1 |
| a superioribus pendet, sed ante dictis adiungitur, ut | |
| "insula Sicanium iuxta latus". has autem descriptiones esse aptas | |
| et raras convenit, sicut etiam Horatius docet in arte poetica, dicens | |
| "purpureus late qui splendeat unus et alter adsuitur | 5 |
| pannus": sunt enim ornatui. crepidine saxi crepido est abrupti | |
| saxi altitudo. {⁴³crepidines etiam templorum dici ipsos suggestus, in qui- | |
| bus aedes sunt conlocatae: et crepidines viarum, id est ipsae eminentiae | |
| dextrae sinistraeque.}⁴³ sane hoc loco antiptosis facta est propter me- | |
| trum: 'coniuncta' ergo 'crepidine' pro 'crepidini', sicut "hae- | 10 |
| ret pede pes" pro 'pedi'. {⁴³est autem ablativus pro dativo.}⁴³ |