| inferretqve deos latio Latium duplex est, unum a Ti- | 1.6.1 |
| beri usque ad Fundos, aliud inde usque ad Vulturnum. denique | |
| ipse dixit "veteresque Latini" ideo quia scit esse etiam novos, id | |
| est a Fundis usque ad Vulturnum. Latium autem dictum est, quod | |
| illic Saturnus latuerit. {⁴³Saufeius Latium dictum ait, quod ibi latuerant | 5 |
| incolae, qui quoniam in cavis montium vel occultis caventes sibi a | |
| feris beluis vel a valentioribus vel a tempestatibus habitaverint Cascei | |
| vocati sunt, quos posteri Aborigines cognominarunt, quoniam †aliis | |
| ortos esse recognoscebant. ex quibus Latinos etiam dictos.}⁴³ inferret- | |
| qve deos latio hoc est in Latium. et est figura usitata apud | 10 |
| Vergilium. quod enim per accusativum cum praepositione dicimus | |
| ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi "it clamor | |
| caelo" pro in caelum. {⁴³'deos' vero utrum penates, ut "talibus | |
| attonitus visis et voce deorum", an se et Ascanium et posteros | |
| suos, de quibus dictum est "dis genite et geniture deos"}⁴³? genvs | 15 |
| vnde latinvm si iam fuerunt Latini et iam Latium dicebatur, | |
| contrarium est quod dicit ab Aenea Latinos originem ducere. prima | |
| est iucunda absolutio, ut 'unde' non referas ad personam, sed ad | |
| locum; namque 'unde' adverbium est de loco, non de ductu a per- | |
| sona. tamen Cato in originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sal- | 20 |
| lustius sequitur in bello Catilinae, "primo Italiam tenuisse | |
| quosdam qui appellabantur Aborigines. hos postea ad- | |
| ventu Aeneae Phrygibus iunctos Latinos uno nomine nun- | |
| cupatos". ergo descendunt Latini non tantum a Troianis, sed etiam | |
| ab Aboriginibus. est autem vera expositio haec. novimus quod | 25 |
| victi victorum nomen accipiunt. potuit ergo victore Aenea perire | |
| nomen Latinum. sed volens sibi favorem Latii conciliare nomen | |
| Latinum non solum illis non sustulit, sed etiam Troianis inposuit. | |
| merito ergo illi tribuit quod in ipso fuerat ut posset perire. unde | |
| et ipse inducit in duodecimo libro rogantem Iunonem, ne pereat | 30 |
| nomen Latinum. item in execratione Didonis legimus "nec cum se | |
| sub leges pacis iniquae tradiderit"; iniqua enim pax est in | |
| qua nomen amittit ille qui vicit. {⁴³sed veteres 'unde' etiam ad per- | |
| sonam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iun- | |
| gerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero | 35 |
| singulari iunxit, alibi <ad> genus femininum et numerum pluralem re- | |
| fert, ut "nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est", | |
| sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad | |
| personam transtulit "sed eccum Syrum incedere video: hinc iam | |
| scibo quid siet".}⁴³ | 40 |