| albaniqve patres Albam ab Ascanio conditam constat, | 1.7.1 |
| sed a quo incertum est, utrum a Creusae an a Laviniae filio: de | |
| qua re etiam Livius dubitat. hanc autem cum evertisset Tullus | |
| Hostilius, omnes nobiles familias Romam transtulit. et sciendum | |
| bene hunc ordinem {⁴³semper}⁴³ servare Vergilium, ut ante dicat Latium, | 5 |
| inde Albam, post Romam. quod et hoc loco fecit et in quinto | |
| libro, ut "priscos docuit celebrare Latinos" et deinde "Albani | |
| docuere suos, nunc maxima porro accepit Roma et patrium | |
| servavit honorem". item in septimo libro "mos erat Hesperio | |
| in Latio quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, | 10 |
| nunc maxima rerum Roma colit". atqve altae moenia | |
| romae aut propter gloriam, aut propter aedificia ingentia, aut quia | |
| in montibus est posita. |