| mvsa mihi cavsas memora '{⁴³mihi' longa hic, alibi brevis, | 1.8.1 |
| ut "mihique haec edissere vera roganti". sane}⁴³ in tres partes divi- | |
| dunt poetae carmen suum: proponunt invocant narrant. plerumque | |
| tamen duas res faciunt et ipsam propositionem miscent invocationi, | |
| quod in utroque opere Homerus fecit; namque hoc melius est. | 5 |
| Lucanus tamen ipsum ordinem invertit; primo enim proposuit, inde | |
| narravit, postea invocavit, ut est "nec si te pectore vates ac- | |
| cipio". sane observandum est, ut non in omnibus carminibus nu- | |
| men aliquod invocetur, nisi cum aliquid ultra humanam possibilitatem | |
| requirimus. hinc in arte poetica Horatius "nec deus intersit nisi | 10 |
| dignus vindice nodus inciderit". bene ergo invocat Vergilius, | |
| non enim poterat per se iram numinis nosse. item in nono libro | |
| nisi adderet "Iuno vires animumque ministrat", quis crederet | |
| Turnum evasisse de castris? †{⁴³et hic mvsa}⁴³ non addidit μῆνιν | |
| {⁴³ἄειδε θεὰ. sed 'musa mihi causas memora' pro adesto, ut memo- | 15 |
| res. sane musas multi novem, multi septem dixerunt. his Numa | |
| aediculam aeneam brevem fecerat, quam postea de caelo tactam et in | |
| aede Honoris et Virtutis conlocatam Fulvius Nobilior in aedem Her- | |
| culis transtulit, unde aedes Herculis et Musarum appellatur. has alii | |
| virgines perhibent; nam ideo et porcam eis sacrificari aiunt, quod | 20 |
| multum pariat. alii eis etiam filios dant, Orpheum Linum sirenas. | |
| alii has octo, ut Athenis visuntur, alii quattuor dicunt, alias Boeotias, | |
| alias Atthidas, alias Siculas. has musas Siculus Epicharmus non | |
| musas, sed ὁμονοούσας dicit.}⁴³ qvo nvmine laeso 'quo' in quo, | |
| in qua causa. et est septimus casus et communis elocutio; dicimus | 25 |
| enim 'quo te laesi'. est et alia expositio. namque Iuno multa | |
| habet numina: est Curitis, quae utitur curru et hasta, ut est "hic | |
| illius arma, hic currus fuit"; est Lucina, quae partibus praeest, | |
| ut "Iuno Lucina fer opem"; est regina, ut "quae divum incedo | |
| regina"; sunt et alia eius numina. merito ergo dubitat quod eius | 30 |
| laeserit numen Aeneas. alii tamen dicunt separandum esse, ut de | |
| odio Iunonis non dubitet, quaerat autem quod aliud numen est | |
| laesum. qvo nvmine laeso ideo trahitur in ambiguitatem et | |
| requirit in quo Iunonis numen laesit Aeneas, quia in ipsum certa | |
| non erant odia, sed in gentem propter causas paulo post dicendas. | 35 |
| {⁴³alii 'numen' voluntatem accipiunt. 'laeso' autem dicendo ipso verbo | |
| ostendit, etiamsi fuisset, levissimam culpam fuisse; non enim dixit | |
| 'violato' aut 'iniuriam passo'.}⁴³ |