{⁴³qvidve dolens bene philosophice dubitavit. dicunt enim quidam 1.9.1
ad deos nihil pertinere.}⁴³ volvere casvs id est casibus volvi. et
est figura hypallage, quae fit quotienscumque per contrarium verba
intelleguntur. sic alibi "dare classibus austros", cum ventis naves
demus, non navibus ventos. item "animumque labantem inpulit", 5
hoc est inpellendo fecit labantem.