inferretqve deos latio Latium duplex est, unum a Ti-
|
1.6.1
|
beri usque ad Fundos, aliud inde usque ad Vulturnum. denique
|
|
ipse dixit "veteresque Latini" ideo quia scit esse etiam novos, id
|
|
est a Fundis usque ad Vulturnum. Latium autem dictum est, quod
|
|
illic Saturnus latuerit. {⁴³Saufeius Latium dictum ait, quod ibi latuerant
|
5
|
incolae, qui quoniam in cavis montium vel occultis caventes sibi a
|
|
feris beluis vel a valentioribus vel a tempestatibus habitaverint Cascei
|
|
vocati sunt, quos posteri Aborigines cognominarunt, quoniam †aliis
|
|
ortos esse recognoscebant. ex quibus Latinos etiam dictos.}⁴³ inferret-
|
|
qve deos latio hoc est in Latium. et est figura usitata apud
|
10
|
Vergilium. quod enim per accusativum cum praepositione dicimus
|
|
ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi "it clamor
|
|
caelo" pro in caelum. {⁴³'deos' vero utrum penates, ut "talibus
|
|
attonitus visis et voce deorum", an se et Ascanium et posteros
|
|
suos, de quibus dictum est "dis genite et geniture deos"}⁴³? genvs
|
15
|
vnde latinvm si iam fuerunt Latini et iam Latium dicebatur,
|
|
contrarium est quod dicit ab Aenea Latinos originem ducere. prima
|
|
est iucunda absolutio, ut 'unde' non referas ad personam, sed ad
|
|
locum; namque 'unde' adverbium est de loco, non de ductu a per-
|
|
sona. tamen Cato in originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sal-
|
20
|
lustius sequitur in bello Catilinae, "primo Italiam tenuisse
|
|
quosdam qui appellabantur Aborigines. hos postea ad-
|
|
ventu Aeneae Phrygibus iunctos Latinos uno nomine nun-
|
|
cupatos". ergo descendunt Latini non tantum a Troianis, sed etiam
|
|
ab Aboriginibus. est autem vera expositio haec. novimus quod
|
25
|
victi victorum nomen accipiunt. potuit ergo victore Aenea perire
|
|
nomen Latinum. sed volens sibi favorem Latii conciliare nomen
|
|
Latinum non solum illis non sustulit, sed etiam Troianis inposuit.
|
|
merito ergo illi tribuit quod in ipso fuerat ut posset perire. unde
|
|
et ipse inducit in duodecimo libro rogantem Iunonem, ne pereat
|
30
|
nomen Latinum. item in execratione Didonis legimus "nec cum se
|
|
sub leges pacis iniquae tradiderit"; iniqua enim pax est in
|
|
qua nomen amittit ille qui vicit. {⁴³sed veteres 'unde' etiam ad per-
|
|
sonam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iun-
|
|
gerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero
|
35
|
singulari iunxit, alibi <ad> genus femininum et numerum pluralem re-
|
|
fert, ut "nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est",
|
|
sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad
|
|
personam transtulit "sed eccum Syrum incedere video: hinc iam
|
|
scibo quid siet".}⁴³
|
40
|