| aeneas qvamqvam et sociis dare tempvs hvmandis p. c. | 11.2.1 |
| consuetudo Romana fuit ut polluti funere minime sacrificarent. si | |
| tamen contingeret ut uno eodemque tempore et funestaretur quis et | |
| cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra comple- | |
| ret quam funus agnosceret: unde etiam Horatius Pulvillus in Capi- | 5 |
| tolii dedicatione cum ab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, {⁴³ut | |
| quidam putant falso, ut alii, pro vero,}⁴³ ait 'cadaver sit', nec voluit | |
| funus agnoscere, donec templa dedicaret. secundum quem ritum | |
| etiam Aeneas inducitur ante operam dare sacrificiis, et sic ad so- | |
| ciorum et Pallantis sepulturam reverti. | 10 |