praecipitant cvrae urgent: longam enim dilationem se- 11.3.1
pultura non patitur. {⁴³sane cum 'quamquam' praemisisset, non intulit
'tamen', ut alibi "libertas quae sera tamen respexit inertem" cum
'tamen' dixerit, non praemisit 'quamquam'. 'dare' vero 'tempus' relin-
quere, id est ut breve: et habet emphasin propter multitudinem nego- 5
tiorum.}⁴³ tvrbataqve fvnere mens est funere Pallantis κατ’
ἐξοχήν: nam est haec consuetudo apud poetas, ut a plebe segregent
duces. sic paulo post ait "interea socios inhumataque
corpora terrae mandemus" et intulit {⁴³segregans}⁴³ "maestamque
Euandri primus ad urbem mittatur Pallas". sic dictum est 10
"reliquias Danaum atque inmitis Achilli", item
"forsitan et Priami fuerint quae fata requiras".