| primo victor solvebat eoo antequam luctum subiret et | 11.4.1 |
| funestaretur. 'primo' autem 'Eoo' subaudimus 'tempore'; nam graece | |
| ἠώς dicitur quam nos auroram vocamus: Homerus {⁴³ait}⁴³ ῥοδοδάκτυλος | |
| ἠώς. quod nomen Latini traxerunt per derivationem, ut dicerent | |
| "et laetus eois Eurus equis", item "eoasque | 5 |
| acies". sane ut etiam supra diximus, in hoc sermone | |
| prima syllaba naturaliter longa est, sed cum opus fuerit, corripitur, | |
| aut licentia nominis proprii, aut quia eam vocalis sequitur. |