constitvit tvmvlo in colle, quia tropaea non figebantur 11.6.1
nisi in eminentioribus locis: Sallustius de Pompeio ait "devictis
Hispanis tropaea in Pyrenaei iugis constituit". ex quo more
in urbibus tropaea figuntur arcubus exaedificatis. ideo autem nunc
tropaeum ponit Aeneas, quia nondum plenam est victoriam con- 5
secutus, sed occiso Mezentio fugavit exercitum: plenae enim victo-
riae, ut supra diximus, triumphus debetur. et persolvit
vota vel propter tanti ducis interitum, vel quia fas erat etiam de
primitiis {⁴³belli}⁴³ sacrificare. {⁴³'tumulo' autem deest 'in', id est in tumulo.
indvit arma ut "indutosque iubet truncos hostilibus armis".}⁴³ 10