{⁴³aligervm compositum a poeta nomen.}⁴³ ergo his ali- 1.663.1
gervm dictis adfatvr amorem Latini deum ipsum 'Cupidinem'
vocant, hoc quod facit 'amorem'. sed hic imitatus est Graecos, qui
uno nomine utrumque significant; nam Amorem dixit deum: sed
discrevit epitheto. sane numen hoc ratione non caret. nam quia 5
turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, ut "inter quas cu-
ram Clymene narrabat inanem", id est amorem, item quia inper-
fectus est in amantibus sermo, sicut in puero, ut "incipit effari
mediaque in voce resistit". alatus autem ideo est, quia aman-
tibus nec levius aliquid nec mutabilius invenitur, ut in ipsa proba- 10
tur Didone; nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore
deperibat, ut "non potui abreptum divellere corpus". sagittas
vero ideo gestare dicitur, quia et ipsae incertae velocesque sunt.
et haec ratio paene in omnibus aliis numinibus pro potestatum
qualitate formatur. 15