nate meae vires aut quia Veneria voluptas exerceri sine 1.664.1
amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem
ex Venere tantum esse progenitum: quamquam alii dicant ex ipsa
et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii vero Chai et primae rerum
naturae eum esse filium velint. {⁴³sane et hic persuasoriam agit, sicut 5
superius, ubi Iuno ad Aeolum loquitur "Aeole, namque tibi". sed ibi
quia dea cum homine loquebatur, principio opus non fuit, hic vero
principio usus est, quia dea cum deo loquitur ad benivolentiam com-
parandam. 'nate' ab indulgentissimo nomine: causa amoris 'mea magna
potentia': quid possit facere 'qui tela typhoea temnis': pro quo 'frater 10
ut Aeneas pelago tuus': contra quem 'odiis Iunonis iniquae': nam
quod dicit 'frater tuus', non 'filius meus', ostendit etiam ei profuturum
qui rogatur; nam ex eo genere est illud 'et nostro doluisti saepe dolore'.
sequitur causa 'hunc Phoenissa tenet Dido': timor ipsius 'et vereor quo
se Iunonia vertant hospitia': rem ipsam 'quocirca capere ante dolis': 15
modus 'qua facere id possis': quamdiu 'noctem non amplius unam':
an difficile sit 'et notos pueri puer indue vultus': quomodo 'ut cum
te gremio accipiet laetissima Dido': subito amabit 'occultum inspires
ignem fallasque veneno': nihil promisit; quid enim promitteret deo?}⁴³
solvs, nate qui Iovis contemnis fulmina, quae diis ceteris solent 20
esse terrori.