patris svmmi nunc quidem de Iove proprie dixit. scien- 1.665.1
dum tamen pro qualitate rerum vel personarum summum deum
dici vel patrem; nam unusquisque eum summum putat esse quem
colit, ut "summe deum sancti custos Soractis Apollo". ty-
phoëa multi 'Typhoia' legunt, ut cerialia et cerealea. 'Typhoëa' 5
autem dixit non quibus Typhoeus usus est, sed quibus Iuppiter in
Typhoeum: a spoliis [id est virtute] et victoria epitheton posuit, ut
Scipio Africanus et Metellus Creticus. temnis aphaeresis est
pro contemnis. hac autem laude hoc agit, facile eum posse Iuno-
nem contemnere qui contemnit et Iovem. 10