| pepigere dies pacti sunt: nam ab eo quod est 'paciscor' | 11.133.1 |
| et 'pepigi' et 'pactus sum' facit, sicut ab eo quod est 'parco' et | |
| 'parsi' et 'peperci' {⁴³facit}⁴³. pace seqvestra media; nam{⁴³que}⁴³ sequester | |
| est {⁴³aut}⁴³ medius inter duos altercantes, {⁴³aut}⁴³ apud quem aliquid ad | |
| tempus seponitur: {⁴³dictum autem a sequendo, quod eius qui electus sit, | 5 |
| utraque pars fidem sequitur}⁴³. 'pacem' ergo 'sequestram' indutias dicit, | |
| id est pacem temporalem et mediam inter bellum praeteritum et | |
| futurum. |