| mixtiqve inpvne latini apud maiores enim magna erat | 11.134.1 |
| cura fidei, adeo ut {⁴³indutiis factis conloqui soliti essent duces populi | |
| Romani cum hostium ducibus, summaque severitate vindicaretur, si in- | |
| iuriam se passos quererentur: denique obsessa urbe a Tarquiniis}⁴³ inter | |
| Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe | 5 |
| celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent | |
| et victores coronarentur. {⁴³'inpune' autem hoc loco sine periculo.}⁴³ |