| arcades ad portas rvere eos {⁴³nunc Arcadas}⁴³ dicit qui | 11.142.1 |
| intra civitatem sunt. {⁴³multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' | |
| habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, ut "it nigrum | |
| campis agmen" pro 'per campos' et "it portis iubare" 'per | |
| portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, ut "ex- | 5 |
| citum ruit ad portus" et "ruuntque effusi carcere currus". et | |
| 'ruere' pro 'ruebant', infinitum pro pronuntiativo.}⁴³ de more vetvsto | |
| quia antea per noctem cadavera funerabantur cum faculis. |