| rapvere faces {⁴³'rapuere'}⁴³ raptim et festinanter tulerunt. | 11.143.1 |
| {⁴³sed apud Romanos moris fuit ut noctis tempore efferrentur ad funalia | |
| —unde etiam funus dictum est—quia in religiosa civitate cavebant, | |
| ne aut magistratibus occurrerent aut sacerdotibus, quorum oculos nole- | |
| bant alieno funere violari. inde etiam qui funeri praeerant a vespera | 5 |
| primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur. et magis moris | |
| Romani ut inpuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere inmaturae | |
| subolis domus funestaretur: quod praecipue accidebat in eorum qui in | |
| magistratu erant filiis. ideo Vergilius Pallantis corpus facit excipi | |
| facibus, quia acerbum funus. funera autem alii a funalibus candelis, | 10 |
| sebo vel cera circumdatis, dicta <tradunt>, quod his praelucentibus noctu | |
| efferrentur mortui: alii a fungendo, quod eo supremo in eo qui decessit, | |
| officio fungimur, vel quod hi qui mortui sunt 'vita functi' dicuntur. | |
| alii tradunt, de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius esse | |
| funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et si id fiat, familia | 15 |
| funestata sit. ergo hic merito Pallantis funus facibus celebratur, ut | |
| filii. alii, sicut Varro et Verrius Flaccus, dicunt: si filius familias | |
| extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem | |
| in urbem infertur cereis facibusque praelucentibus, ad cuius exsequias | |
| nemo rogabatur. sane haec corpora sive proici iubebantur, a cadendo, | 20 |
| sive quod sepultura carebant 'cadavera' dicta.}⁴³ |