| argyripam Diomedes fuit de civitate quae Argos Hippion | 11.246.1 |
| dicitur, de qua Homerus Ἄργεος ἱπποβότοιο, Horatius "aptum dicet | |
| equis Argos". hic in Apulia condidit civitatem, quam patriae suae | |
| nomine appellavit et Argos Hippion dixit: quod nomen postea ve- | |
| tustate corruptum est, et factum {⁴³est}⁴³ ut civitas Argyrippa diceretur: | 5 |
| quod rursus corruptum Arpos fecit. {⁴³sane Diomedes multas condidisse | |
| per Apuliam dicitur civitates, ut Venusiam, quam in satisfactionem | |
| Veneris, quod eius ira sedes patrias invenire non poterat, condidit, quae | |
| Aphrodisias dicta est. item Canusium Cynegeticon, quod in eo loco | |
| venari solitus erat: nam et Garganum a Phrygiae monte Gargara vo- | 10 |
| cavit. et Beneventum et Venafrum ab eo condita esse dicuntur.}⁴³ |