| gargani condebat iapygis arvis Iapygia pars est Apuliae, | 11.247.1 |
| in qua est mons Garganus, {⁴³inminens Sipontinae civitati,}⁴³ qui per Cala- | |
| briam usque in Adriaticum tenditur pelagus: Lucanus | |
| "Apulus Adriacas exit Garganus in undas". 'Gargani' autem | |
| 'Iapygis' figura est pro 'Gargani Iapygii'. et haec est Iapygia | 5 |
| Apuliae, a qua et Iapyx ventus est nominatus, {⁴³ad quam Iapyx de- | |
| latus, unde sic nominatus est}⁴³: nam Iapydia Venetiae regio est, ab | |
| oppido dicta, unde est "tunc sciat aerias Alpes et Norica si | |
| quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi". {⁴³sed in Gar- | |
| gani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum | 10 |
| cum maior virginem quandam <sibi> despondisset et eam minor frater | |
| conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, | |
| invicem se occidentes, sepulti: quae res admirationem habet illam, qua | |
| si qui duo inter ipsam silvam agentes iter, uno impetu vel eodem mo- | |
| mento saxa adversum sepulchra iecerint, vi nescio qua saxa ipsa sepa- | 15 |
| rata ad sepulchra singula decidunt.}⁴³ |