| vel priamo miseranda manvs etiam Priamo, ut "car- | 11.259.1 |
| mina vel caelo possunt deducere lunam". est autem Pacuvii | |
| qui ait "si Priamus adesset, et ipse eius commiseresceret": | |
| {⁴³id est ut calamitas eorum qui vicerunt, gravior crederetur miserantibus | |
| victis}⁴³. scit triste minervae sidvs fabula hoc habet: propter | 5 |
| Cassandrae stuprum Graecis iratam Minervam, vel quod ei victores | |
| per superbiam sacrificare noluerunt: unde eos redeuntes gravissima | |
| tempestate fatigatos per diversa dispersit: Horatius "cum Pallas | |
| usto vertit iram ab Ilio". re vera autem constat Graecos tem- | |
| pestate laborasse aequinoctio vernali, quando manubiae Minervales, | 10 |
| id est fulmina, tempestates gravissimas commovent. unde perite | |
| dicendo 'sidus' utrumque complexus est: nam sidus et tempestatem | |
| significat et re vera sidus. haec autem numina quae inter sidera | |
| non videmus, licet sua signa propria non habeant, cum aliis potestate | |
| sunt permixta. ut ophiuchus ipse est Aesculapius, gemini Apollinis | 15 |
| et Herculis esse dicuntur, sic Minervae aries esse dinoscitur. |