vltorqve capherevs τὸ αὐτὸ est, id est cautes Euboi- 11.260.1
cae: nam Euboea insula est in qua mons Caphereus, circa quem
Graeci periere naufragio. 'ultor' autem ideo dixit, quia Nauplius,
Palamedis pater, dolens filium suum factione interemptum, ut in
secundo memoravimus, cum videret Graecos tempestate labo- 5
rare, montem Caphereum ascendit et elata facula signum dedit
vicini portus, qua re decepti sunt Graeci et inter asperrimos sco-
pulos naufragium pertulerunt.