| atrides protei menelavs Agamemnon et Menelaus uno | 11.262.1 |
| quidem fataliter fuerant supplicio destinati. namque Atreus et | |
| Thyestes fratres fuerunt in se invicem saevi, adeo ut Thyestes cum | |
| Aerope, fratris uxore, concumberet: quod dolens Atreus liberos ei | |
| epulandos adposuit. sed cum Thyestes post cognitum facinus requi- | 5 |
| reret ultionem, ei Apollo respondit, posse alio scelere illius facinoris | |
| vindicem nasci, scilicet si cum Pelopia, filia sua, concumberet. quo | |
| facto natus est Aegisthus, fatalis in Atrei geminam subolem. sed | |
| Iuppiter Menelai fata miseratus est propter Helenae iugale consor- | |
| tium, et eum per diversa errare maluit, quam Aegisthi manibus | 10 |
| interire. hic errans ad Aegyptum usque pervenit, ubi Proteus, deus | |
| marinus, regnaverat, cui aliquando rapta a Theseo Helena dicitur | |
| commendata: unde quidam dicunt quod ad eam petendam Menelaus | |
| ad Aegyptum profectus sit post bella Troiana. sunt qui volunt nec | |
| raptam esse a Paride Helenam, sed aliam causam belli fuisse Troiani, | 15 |
| illam scilicet, quod Herculem, quaerentem Hylam, suscipere nolue- | |
| runt. qui autem volunt eam raptam a Paride, hoc dicunt, quod | |
| recepta a Proteo per Theseum ad Menelaum transitum fecerit et | |
| sic eam Paris rapuerit: secundum quod, ut supra diximus, Menelaus | |
| ad Aegyptum Iovis voluntate pervenit, scilicet ne ab Aegistho posset | 20 |
| interimi. quod autem ait 'Protei columnas' ratione non vacat: nam | |
| columnas Herculis legimus et in Ponto et in Hispania. hunc autem | |
| Proteum fortissimum et invictissimum constat fuisse. novimus autem | |
| quod omnes fortes Hercules dicebantur: unde videtur hoc adfectasse | |
| Vergilius, ut pro finibus 'Protei columnas' diceret, quas habuit | 25 |
| Hercules, ut ostenderet eum etiam Herculem dictum. advsqve | |
| colvmnas protei usque ad fines Aegypti, hoc est usque ad Pharon, | |
| ante insulam, nunc partem Alexandriae: Lucanus "nunc | |
| claustrum pelagi cepit Pharon: insula quondam in medio | |
| stetit illa mari sub tempore vatis Proteos, at nunc Pel- | 30 |
| laeis est proxima muris". 'Protei' autem Latinus est genetivus, | |
| constrictus per synaeresin. 'adusque' autem sic est dictum quem- | |
| admodum "Siculo prospexit abusque Pachyno": nam | |
| cum praepositio praepositioni numquam cohaereat, 'abusque' et 'ad- | |
| usque' licenter admissum est. | 35 |