vel priamo miseranda manvs etiam Priamo, ut "car- 11.259.1
mina vel caelo possunt deducere lunam". est autem Pacuvii
qui ait "si Priamus adesset, et ipse eius commiseresceret":
{⁴³id est ut calamitas eorum qui vicerunt, gravior crederetur miserantibus
victis}⁴³. scit triste minervae sidvs fabula hoc habet: propter 5
Cassandrae stuprum Graecis iratam Minervam, vel quod ei victores
per superbiam sacrificare noluerunt: unde eos redeuntes gravissima
tempestate fatigatos per diversa dispersit: Horatius "cum Pallas
usto vertit iram ab Ilio". re vera autem constat Graecos tem-
pestate laborasse aequinoctio vernali, quando manubiae Minervales, 10
id est fulmina, tempestates gravissimas commovent. unde perite
dicendo 'sidus' utrumque complexus est: nam sidus et tempestatem
significat et re vera sidus. haec autem numina quae inter sidera
non videmus, licet sua signa propria non habeant, cum aliis potestate
sunt permixta. ut ophiuchus ipse est Aesculapius, gemini Apollinis 15
et Herculis esse dicuntur, sic Minervae aries esse dinoscitur.