| regna neoptolemi referam subaudis 'eversa', quod ex | 11.264.1 |
| posterioribus intellegitur. Pyrrho autem quid contigerit manifestum | |
| est: nam, ut in tertio legimus, cum vellet ducere Hermionen, Oresti | |
| ante desponsatam, ab eo est inter aras Apollinis interemptus: unde | |
| est "scelerum furiis agitatus Orestes excipit incau- | 5 |
| tum patriasque obtruncat ad aras". versosqve penates | |
| idomenei Idomeneus rex Cretensium fuit: qui cum tempestate labo- | |
| raret, vovit se sacrificaturum {⁴³Neptuno}⁴³ de ea re quae ei primum | |
| occurrisset. casu ei primus filius occurrit: quem cum, ut alii dicunt, | |
| immolasset, ut alii, immolare vellet, ob crudelitatem regno a civibus | 10 |
| pulsus est: unde est "fama volat pulsum regnis ces- | |
| sisse paternis Idomenea ducem". alii dicunt quod abscedens | |
| cuidam suum commendaverat regnum, qui per eius absentiam occu- | |
| pavit imperium et reversum pepulit. ergo 'versos penates' aut | |
| eversos et funditus dirutos accipiendum: aut certe in aliena iura | 15 |
| conversos. |